Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 142


subiacent? An alios quoque significas? Quomodo fieri
istud triduo poterat, ut omnes populi subiacentes imperio
Romane ecclesie illi decreto adessent? Tam et si
num omnis fex populi iudicabat? Quid, antequam subiecisset
Romano pontifici, populum Constantinus subiectum
vocaret? Quid, quod ii, qui subiacentes vocantur,
faciendo dicuntur prefuisse decreto? Quid,
quod hoc ipsum dicuntur decrevisse, ut sint subiacentes
et ut ille, cui subiacent, hos habeat subiacentes?
Quid agis aliud, infelix, nisi ut indices te voluntatem
fallendi habere, facultatem non habere?
XIII. 41 Eligentes nobis ipsum principem apostolorum
vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos.
Et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ita eius
sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter
honorare et, amplius quam nostrum imperium
terrenumque thronum, sedem sacratissimam beati Petri
gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriam
et dignitatem atque vigorem et honoreficentiam imperialem
.
Revivisce paulisper, Firmiane Lactanti, resisteque
huic asino tam vaste immaniterque rudenti. Ita
verborum turgentium strepitu delectatur, ut eadem repetat
et inculcet, que modo dixerat. Hunc ne in modum
evo tuo loquebantur Cesarum scribe, ne dicam
agasones? Elegit sibi illos Constantinus non patronos ,
sed esse patronos , interposuit illud esse, ut numerum
redderet concinniorem. Honesta ratio barbare loqui,
ut venustius currat oratio, si modo quid in tanta scabritia
venustum esse potest. Eligentes principem apostolorum
vel eius vicarios
: non eligis Petrum et eius

Torna all'inizio