Salimbene de Adam: Cronica

Pag 211


iam die veneraretur ex corde, quem despectum valde iudicabat ex
facie. Nam quia virum tante virtutis vidit, erga eum illa mens effera
ab elationis fastu detumuit.
Nota quod isti regi Tótile non profuit quod Ecclesiasticus
docet, XI: Ne spernas hominem in visu suo. Profuit autem ei
quod Ysaias dixerat, XXVIII: Tantummodo sola vexatio intellectum
dabit auditui
.
De verbis Augustini contra detractores.
Nota etiam quod proni sunt mali homines ad infamandum
bonos et libenter ponunt maculam in electis. Et ideo dicit beatus
Augustinus: «Quod enim ait Apostolus: Spectaculum facti sumus
mundo et angelis et hominibus
, qui nos amant, querunt quid laudent
in nobis, qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem
in utroque medio constituti, adiuvante Domino Deo nostro,
et vitam nostram et famam sic custodire debemus, ut non erubescant
de detractoribus laudatores». Item Augustinus ad Felicem
et Ýllarum: «Quid mirum, si homines servis Dei detrahunt et,
quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare
conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum cotidie blasphemare
non cessent, cum eis displicet quicquid contra eorum voluntatem
iusto et occulto iuditio facit?». Item ad clerum ecclesie
Yponensis: «Quem diabolus non potest devorare seductum ad
nequiciam, famam ipsius inquinare conatur, ut, si fieri potest,
opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat
et in eius fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare
potuerit, hoc ei persuadere temptat, ut per malivolas suspitiones
de fratre suo iudicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. In persona
corporis Christi tantó ante predictum est: Adversus me insultabant
qui sedebant in porta
». Et infra: «Ad quid enim aliud
sedent isti et quid aliud captant, nisi ut, quisquis episcopus
vel clericus vel monachus vel sanctimonialis ceciderit, omnes
tales esse credant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen

Torna all'inizio