evangeliorum fluentis irriguum, immo totidem spiritalium rivis exuberare
virtutum. Vidi hortum deliciarum diversas rosarum ac liliorum gratias
germinantem, et mellifluas aromatum ac pigmentorum fraglantias suaviter
redholentem, ut de illo vere valeat Deus omnipotens dicere: Ecce hodor
filii mei sicut hodor agri pleni, cui benedixit Dominus . Et quid aliud Cluniacense
monasterium, nisi agrum Domini plenum dixerim, ubi velut acervus
est caelestium segetum, chorus tot in karitate degentium monachorum?
Ager ille cotidiano sanctae praedicationis ligone proscinditur,
et in eo caelestis eloquii semina consperguntur. Illic spiritalium frugum
proventus aggeritur, ut horreis postmodum caelestibus inferatur.
Unde cum te, felix Cluniace, considero, hoc tibi nomen impositum
non sine divini praesagii dispositione perpendo. Hoc quippe vocabulum ex
clunibus et acu componitur, per quod videlicet arantium boum exercitium
designatur. Bos enim in clunibus aculeo pungitur, ut aratrum trahat et arva
proscindat. Illic enim humani cordis ager excolitur, unde seges illa colligitur,
quae prumptuarii caelestis edibus infercitur. Illic aculeus ille bobus
infligitur, de quo superbienti adhuc Saulo dictum est: Durum est tibi
contra stimulum calcitrare . Ille siquidem tanquam superbus ac ferox
adhuc taurus aream Domini, quae est aecclesia, superbiae cornibus ventilabat.
Sed iugo fidei divinitus subditur, ut aratrum in agro Domini trahere
compellatur. Unde postmodum de evangelizantibus tanquam de arantibus
dicit: Debet enim in spe, qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus
percipiendi . De hoc aratro Dominus: Nemo , inquit, mittens manum suam
in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei . Legis aratrum trahebat
Israeliticus populus per desertum, cum hinc eum Pharao durissimae servitutis
aculeo pungeret, illinc autem Moyses praeceptis caelestibus quasi
quibusdam funibus provocaret. Ille construendo luto atque lateribus
urbes, cum quasi post terga cedebat, iste promittendo terram lactis ac
mellis praevius attrahebat.
Nos autem qui in agro aecclesiae tanquam dominici boves aramus,
tunc in posterioribus aculeo pungimur, cum ultima postremi iudicii discussione
|
|