Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 120


Porro Dei benignitas filium suum crucis iusserat subire patibulum, ut nos angelorum concives efficeret
et a nobis diabolice servitutis compedem removeret. Sed hostis ipse ad fallaces recurrens versutias
in quorundam formam transivit, qui simplicium fidem evertere et fideles antique nituntur captivitatis
retibus implicare. Ipsi quidem in vestibus ovium rapacitatis exercentes lupine commercium
et Iude vicarii, dum pacis osculum porrigunt, animas ad inferiora deducunt. Tanto igitur fortius,
tanto libentius ad hereticos confundendos et fideles conservandos debemus assurgere, quanto maioribus
nos dampnis affligere cupiunt, qui fidem catholicam heretica pravitate corrumpunt, quia fidei
dampnum eo detestabilius creditur, quo fide deficiente nii proficit, quicquid ulterius continetur. Ad
extirpandam igitur de civitatibus et diocesibus vestris pravitatem hereticam assurgentes dilectis filiis
.. et .., fratribus ordinis fratrum Minorum et Predicatorum, super hiis efficax studeatis impertiri
consilium, auxilium et favorem, ita quod sponsam Christi vos aperte diligere ostendatis et nos sollicitudinem
vestram possimus exinde merito commendare.

III 63

Ex divine legis precepto, quod nobis fieri nolumus, hoc procul dubio aliis facere prohibemus, gratias
agimus largitori omnium gratiarum in gratia eius tibi ab ipso collata, quod, cum sis fidei zelo succensus,
gladio spiritus et reliqua Christi armatura munitus, venenata reptilia, que iam sicut equi
parabantur ad prelia, hereticos scilicet, qui virulento lacte nutriti aliis perditionis periculum gestiunt
intemptare, nuper in civitate tua in sui astutia comprehendens illos tuo sancto proposito tradidisti,
ut sic commissum tibi populum ab illorum liberans rabie indefessa ipsum acceptabilem Deo reddas.
Super quo diligentiam tuam dignis in Domino laudibus prosequentes fraternitatem tuam rogamus
in Domino, quatenus sollicitudinem continuans inchoatam huiusmodi feras silvarum humanas
animas insatiabiliter sitientes ex animo persequi non desistas, ut ex hoc eterne tibi retributionis cumulus
augeatur nosque tibi constituas merito debitores.

III 64

Presentis epistole titulus satis videtur afferre notitiam de postulationis vestre processu. Mittatis ergo
manum ad fortia, ut, sicut de gradu in gradum, ita de virtute in virtutem crescatis, archiepiscopalis
officii debitum sic salubriter prosequentes, ut vobis in Domino proficiatis ad meritum et subditis in
exemplum. Ad hec pro dilecto nostro P., latore presentium, quem vobis credimus esse devotum,
rogamus attente, quatenus [eum] circa institutionem ipsius ad ecclesiam sancti .. de .., ad quam
dicitur canonice presentatus, sic vobis habeatis, si placet, nostre interventionis obtentu et sue devotionis
intuitu commendatum, quod speratum vestre benignitatis affectum sentiat in effectu.

III 65

Torna all'inizio