Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 368


n. 72
Fredericus archiepiscopo Capuano confortando ipsum
in infirmitate sua.
Recepit nostra serenitas delegata tui viventis exenia
gratius per te ipsum quam si legata tuae supremae voluntatis
haec eadem testamentarius distributor aut quivis
haeres legitimus delegasset; ac in eis non tam rerum relictarum
inspeximus quantitatem quam relinquentis affectum,
et ipsius extremi judicii consideravimus qualitatem
quod apud te, prout evidenter agnoscimus, conscientiae
tuae fidelis integritas compulit et beneficiorum nostrorum
grata memoria quam agentis in ultimis etiam spiritus
retinebat, induxit. Et quum sicut audivimus, adhuc
te lectus adversae valetudinis teneat, nec in totum evanuit
spes salutis, ad resumendas convalescentiae vires,
recepto praesenti hilariter nostrae confortationis antidoto,
tanto debes instantius aspirare quanto salutem tuam
nulla sicut accepimus desperatione praecisam, quam pluribus
fructuosam et specialiter nostris fore sentis obsequiis
opportunam.
n. 73
Magistro G. de Tocco Nicolaus de Rocca. – Quia virum
virtute conspicuum alloquor, verba vellem dirigere condita
si possem scientiae condimento, ut quod simplex
scribentis affectio non valeret, demulcentibus saltem littera
comitata suffragiis suavius insonnaret. Quod mihi

Torna all'inizio