tabellarii quotidie ultro citroque commeant. Quod si harum causarum nullam afferre potes, negligens fueris necesse est". Atque haec a Quintiliano remotio appellatur. Quum autem rerum omnium ratio ab initiis per incrementa ad summam sive finem procedat, probantur ultima ab initiis vel incrementis, hoc modo: "Quum adolescentiam tuam continentem et studiosam videam, non possum de reliqua aetate non optime sperare". Probantur contra ab ultimis prima, hoc modo: "Quum omnes gratis doceas, ostendis te non lucri causa literas didicisse". Probantur res a similibus: ut: Si Homerus legendus est, Virgilium quoque legi par erit". A dissimilibus, ut: "Si Cicero imitandus est, non Plautum aut Naevium imitari convenit". A contrariis, ut: Si virtus praemium meretur, vitium certe supplicium merebitur". A repugnantibus, ut: "Si amicus est, amicum odisse non potest". A consequentibus tum natura, tum tempore. <A> natura, ut: "Si fides virtus est, nemo est profecto fallendus". A tempore sic: "Si caloris initium aetas attulit, eius hyems finem afferat necesse est". Quae agi et converti possunt, hoc modo: "Si nemo est fallendus, fidem virtutem esse par est". Item: "Si finem caloris hyems attulit, eius initium aestas afferet. Quaedam ex rebus mutuam confirmationem praestantibus, sive, ut Cicero appellat, sub eandem rationem venientibus argumenta
|
|