: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 56


Theutonicos, Catelanos, Lombardos, Tuscos et innumerabiles Saracenos. Nam que larga
manu thesauros auri et argenti militibus ad se confluentibus effundebat, viri bellicosi ad eum,
tamquam ad munificum principem, undique concurrebant, interdictum et excommunicationem
ecclesie penitus contempnentes. Et rectoris ad exemplum subditi componuntur, omnes qui
eius parebant imperio, ita erant ipsius impiis operibus conformati, quod licet Christiani nomine
dicerentur, voluntate tamen ab opere censeri poterant Saraceni. Unde justo Dei judicio ipse
tyrannus et omnes impietati eius faventes, in uno campo in uno sunt collecti, ut pariter punirentur,
quos idem facinus et intentio pestifera inquinabat.
Rex itaque Karolus, cum audisset principem de Capua recessisse, existimans eum fugere,
insecutus est eius vestigia, invenitque eum cum exercitu magno in planitie Beneventi ad
preliandum magnifice preparatum. Cum igitur mutuis aspectibus uterque exercitus cominus
se vidisset, milites principis cognoscentes regis exercitum labore itineris fatigatum, cum clamore
valido ceperunt Francigenas ad prelium provocare. Rex itaque confestim cepit suos
milites ad consilium convocare et cunctorum est iudicio diffinitum, bellum esse minime differendum,
quod cum tanta clamoris opportunitate adversarii postulabant. Ex belli namque dilatione
duplex regi videbatur accidere nocumentum, quia inde hostes audaciam assumebant, et
quia exercitus eorum quotidie augebatur. Tunc rex providus diligenter suas acies preparavit,
in cuius exercitu erant, preter Francigenas Provinciales, multi milites Italici Campani et
Romani. Similiter et princeps direxit suas acies ex adverso, ponens ex latere multitudinem
Saracenorum, qui sagittis adversarios acriter stimularent. Cumque prime acies ex utraque
parte ad prelium processissent et viriliter dimicarent et hinc et inde multi caderent vulnerati,
rex de sublimi equo conspiciens, vidit suos milites fore ab hostium multitudine superati. Tum
Omnipotentis auxilio invocato, cum sua terribili acie irruit super hostes quasi impetus tempestatis.
Domino vero auxiliante, cui facile est in manibus paucorum infinitos concludere, acies
principis terga verterunt, et tanta multitudo de ipsius exercitu est prostrata, quod campum
celabant oculis corpora occisorum. Multi etiam principes et milites sunt capti; reliqui vero
sunt in fugam conversi, omissa omni fiducia resistendi. Ibidem etiam ipse Manfredus occubuit
hostium gladiis interfectus, cuius corpus rex Karolus fecit in capite pontis Beneventi
honorifice sepeliri. Uxor autem eius, que filia erat Cumiani magni principis Grecorum,
capta fuit, dum anxie disponeret, audita morte mariti, cum suis filiis in Greciam transfretare;
et cum fuisset hoc regi Karulo nuntiatum, fecit eam simul cum filiis in quodam castro
recludi et ibidem cum diligentia custodiri.
Post divulgationem itaque istius victorie triumphalis Cremonenses ad obedientiam romane
Ecclesie revertentes, legatos apostolici humiliter susceperunt et durissimum Uberti Palavicini
iugum a suis cervicibus excutientes, eum exire de suis finibus coegerunt; et sic pars extrinseca
Cremonensium ad propria est reversa. Tunc predictus tyrannus, qui habuerat dominium
Cremone, Mediolani, Brixie, Placentie, Papie, Tortone et Alexandrie, secessit ad quedam
castra in montibus constituta, ibique suam constituit mansionem.
Anno Domini 1267 rex Karolus, regno subacto Sicilie, venit Viterbium ad reverendum
papam Clementem, et ibidem est ab eo imperio constitutus. Cuius mandata cetere civitates

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio