Secundam, quia, ut se commendare posset, patrem suum
vilificabat dicens, III Reg. XII: Minimus digitus meus grossior
est dorso patris mei. Ideo dicit Ys. XXXII: Stultus enim fatua
loquetur, et cor eius faciet iniquitatem. Item Eccle. X: Labia insipientis
precipitabunt eum. Initium verborum eius stultitia, et novissimum
oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat. Et
ideo dicit Sapiens, Prover. XXVI: Qui imponit stulto silentium
iras mitigat. Item Prover. XVII: Stultus quoque, si tacuerit, sapiens
reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. Item Eccli.
III: Ne glorieris in contumelia patris tui; non est enim tibi gloria,
sed confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus
filii pater sine honore.
Tertiam stultitiam considerare potes hominis istius, scilicet
Roboam, quia, relicto consilio senum, plus acceptavit consilium
iuvenum, de quibus iam dictum est, et oblivioni tradidit quod a
patre didicerat, Prover. XXVII: Laudet te alienus, et non os
tuum, extraneus, et non labia tua. Item et hoc didicerat quod
implere contempsit, Prover. XV: Responsio mollis frangit iram,
sermo durus suscitat furorem. Item Eccli. VI: Verbum dulce multiplicat
amicos et mitigat inimicos. Item Prover. XVII: Qui moderatur
sermones suos, doctus et prudens est. Quod Gedeon fecisse
dignoscitur, Iudic. VIII. Et etiam Dominus pluries hoc fecit, ut
habetur Io. VI: Hoc vos scandaliçat? Si ergo et cet. Item Io. X:
Nonne scriptum est in lege vestra et cet. Ideo dicit Ecclesiasticus
XXXVI: Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordie.
Non est vir illius secundum filios hominum.
De isto clamore potest dici illud psalmi: Clamaverunt, nec
erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Quare hoc?
Ratio assignatur III Reg. XII: Et non adquievit rex populo,
quoniam aversatus eum fuerat Dominus, ut suscitaret verbum
suum quod locutus fuerat in manu Achie Sylonite ad Ieroboam filium
Nabath. Simile habetur de filiis Hely, quos pater corripiebat,
|
|