Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

203


et Ihesum Christum, filium eius, et Spiritum sanctum". et
quoniam possent alique uxores dicere: et quo vir meus fidem
mihi non servat nec ego sibi servabo, ideo subdit sanctus
Augustinus: "Nolite, castissime femine, imitari viros vestros
impudicos, aut vobiscum vivant aut sine vobis pereant. inpudico
marito non debet mulier pudicitiam, sed Christo; non propter
maritum hoc faciat, qui non meretur, sed propter Christum
hoc faciat". qualiter parentes se debent habere ad filios
et filij ad parentes. [capitulum quintum].
Quia res domestica est bene ordinata quando pater familias
habet familiam ordinatam, ideo a filijs suis debet incipere et
eos bonis moribus informare. debent quidem parentes filios suos
diligere, debent ipsos in sua pueritia bonis moribus informare,
debent ipsos delinquentes corrigere. primo quidem debent ipsos
discrete diligere. sed notandum est quod ipse amor aliquando
est bonus et meritorius, aliquando malus, aliquando indifferens.
bonus quidem et meritorius est quando pater diligit
filium, qui est bonus et iustus, vel ut sit bonus et iustus. tunc
enim non diligit filium tantum quia filium, sed diligit Deum in
filio. et tunc reducitur ad illud preceptum: "Diliges proximum
tuum sicut te ipsum". aliquando ille amor potest esse
malus, quando scilicet parentes propter amorem filiorum usuras
faciunt, aliena rapiunt, que postea filiis causa perditionis existunt.
unde ipsi filij de tali patre in inferno conquerentur,

Torna all'inizio