Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 9


et prosperos successus eiusdem villae futurorum haeredum, Dei adjutorio et sua strenuitate,
gradatim altioris honoris culmen scandentium. Nam nescimus utrum in praecedentibus
partibus vel certe in postea futuris haeredibus aut etiam in utrisque divina providentia,
quod sibi placeret, inspiciens haeredes ipsos in tantum provexit, ut, sicut Abrahae repromissum
est, in gentem magnam crescentes et suum imperium armis dilatantes, multarum gentium
sibi colla subdiderint, quod paulatim perstringendo stilo prosequemur.
IV. - Erat miles quidem praeclari admodum generis, qui, ab antecessoribus suis haereditario
jure sibi hanc villam relictam possidens, Tancredus nomine, duxit uxorem, moribus
et genere splendidam mulierem, nomine [Moriellam], ex qua legali successione annorum
quinque filios, postea futuros comites, suscepit: Willelmum videlicet cognomine Ferrea-brachia,
Drogonem, Humfredum, Gaufredum et Serlonem.
Horum matre defuncta, cum ipsa aetas adhuc viridis patri continentiam denegaret, vir
honestus inhonestos coitus abhorrens, secundas nuptias celebravit, malens una et legitima
esse contentus, quam se foedo concubinarum amplexu maculari, memor illius apostolici
dicti: Unusquisque accipiat uxorem propter fornicationem devitandam, et quod sequitur:
Fornicatores et adulteros judicabit Deus.
Ducta vero Frensendis vocabatur, generositate et moribus priore non inferior, quae legitimis
terminis marito septem peperit filios, non minoris pretii vel dignitatis a praedictis
fratribus, quorum nomina subtitulamus hic: primus Robertus, dictus a nativitate Guiscardus,
postea totius Apuliae princeps et Calabriae dux, vir magni consilii, ingenii, largitatis et audaciae;
secundus Malgerius, tertius Willelmus, quartus Alveredus, quintus Hubertus, sextus
Tancredus, septimus Rogerius minor, postea Siciliae debellator et comes. Mater vero accuratissime
et materno affectu filios suos nutriens, tanto amore ipsos, qui non sui sed mariti
sui ex praecedenti uxore erant, amplectabatur, ut vix discernere posses, nisi ex aliqua causa
didicisses, quis filius vel quis non filius eius esset: unde et a marito plus amabatur et a circummanentibus
plurimum appretiabatur. Infantes vero, ut aetas illis administrabat, pueriles
annos transcendentes, cum jam adolescentiam, unus post alium, attigissent, coeperunt militaribus
disciplinis adhaerere, equorum et armorum studia frequentare, discentes seipsos tueri
et hostem impugnare.
V.- Sed cum viderent, vicinis senibus deficientibus, haeredes eorum pro haereditate
inter se altercari et sortem, quae primo uni cesserat, inter plures divisam singulis minus sufficere,
ne simile quid sibi in posterum eveniret, consilium inter se habere coeperunt.
Sicque communi consilio, [quia] prima aetas prae caeteris adhuc junioribus primos magis roborabat,
primo patria digressi, per diversa loca militariter lucrum quaerentes, tandem apud
Apuliam, Italiae provinciam, Deo se ducente, pervenerunt.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio