vocem eius. Si dixerit: Eice sarabaitam et omnes sequaces eius,
audi vocem eius, et si ,Non’ dixerit, audi vocem eius, quia ad
te est conversio eius. Nam mulieri predixit deus Ad virum
est conversio tua, et vir dominabitur tui. Non igitur est
pavendum, ut non audias vocem eius, quoniam ad te est conversio
eius. Postquam autem fuerit ad te conversa, audies
vocem eius in quam pluribus; ipsa vero audiet et faciet voluntatem
tuam in omnibus, quia tu dominaberis illius. Noli ergo,
o bone rex, denegare, quę sibi placita videntur, quoniam una
die dabis, altera die centuplicata ad te revertentur. Neque
enim est denegandum beneficium, quod scimus posse reverti
ad idem principium.
|
|