Petri Cantinelli: Chronicon

85


Item, eodem anno, die veneris XI mensis maii, comune Faventie ivit et fecit exercitum
generalem supra castrum Bachagnani, quod erat Francisci de Manfredis, fecitque ibidem
edificari tres manganos et castella et vias cohopertas ad expugnationem ipsius castri; stetitque
ibidem exercitus XVI diebus. Tandem illi, qui erant in ipso castro, venerunt ad mandata
comunis Faventie et domini Maghinardi capitanei dicte civitatis, et, salvis eorum personis et
rebus, quas portare potuerunt, rediderunt castrum comuni Faventie, quod fuit destructum
et splanatum.
Item, eo anno, die dominico III mensis iunii, post nonam, fuit magna et gravis tenpestas,
que destruxit multa bona in comitatu Imole et Faventie, et fuit grossa sicut unus
ovus et plus.
Item, sub eodem anno, die mercurii VI mensis iunii, sicut fuerat ordinatum, dominus
Aço marchio Estensis, cum militibus et popularibus Mutine et Regii, et maxenatis suis militum
et peditum, equitavit in comitatu Bononie ad terram, que vocatur Crespelanum, et
misit suos curritores veniendo versus Bononiam usque ad burgum Panicalis. Ex alia parte
dominus Franciscus frater predicti domini marchionis, cum comuni et hominibus Ferarie et
eorum exforcio, equitaverunt in comitatu Bononie ad terram Peole et ad Altedium et per
illas contratas, incendendo et conburendo domos, et capiendo homines et boves, et multa danpna
inferendo. Item, ex alia parte, dominus comes Galixius de Montefeltro et dominus Maghinardus
Paganus de Sosenana capitanei generales guerre, cum eorum exforcio de Cesena,
Forlivio, Faventia et Imola, equitaverunt in comitatum Bononie, supra castrum Sancti Petri
ad terras Lignanum, Vidrianum, Fraxenetam et Galegatam, conburendo domos per illas contratas,
et capiendo oves et boves et homines et frumentum, et etiam ad terram Medicine
et per illas contratas; ita quod dictum fuit tunc quod bene fuerunt conbuste ultra duo
millia domos, in illa die mercurii, per comitatum Bononie.
Item, eodem anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, indictione nona, die
lune XVIII mensis iunii, post terciam, unus nuncius venit ad dominum Maghinardum Paganum
de Sosenana capitaneum populi civitatis Faventie qui sibi retulit quod inimici ipsius domini
Maghinardi abstullerant sibi, fraudulenter et per proditionem, castrum Stifunti; qua de causa
idem dominus Maghinardus statim clamavit ad arma et equos, et, pulsata canpanella militum
civitatis Faventie, versus partes illas viriliter equitavit, inveniendo iuxta dictum castrum
Stifunti fratrem suum Paganum cum maxima quantitate hominum fidelium suorum; et, ex
multis partibus, ibidem fecit exercitum congregari. Scivit enim quod inimici sui, qui venerant
ad auferendum ipsum castrum, occiserant Ugolinum, cui dicebatur vulgariter Abate,
fratrem naturalem ipsius domini Maghinardi, et plures alios, qui cum eo erant ad custodiam
dicti castri. Verum, congregato exercitu, et circundato ipso castro ita et taliter quod illi, qui

Torna all'inizio