Remigius Florentinus (Remigius Girolami): Sermones de pace

Pag 191


habere non possunt, quia "ipse Deus est pax nostra", ut dicitur Eph .
2[,14]. Unde frequenter contingit de hominibus quod cum omnia argumenta
humana adinvenerint ad quietam et pacificam vitam habendum, et
ipsi ex pluribus partibus inveniunt sibi bella et litigia pullulare.
Quarto pacis utilitatem quia custodiat corda vestra scilicet quantum
ad appetitum boni, et intelligentias vestras scilicet quantum ad cognitionem
veri; que duo utilissima sunt homini quia sine ipsis salus haberi non
potest nec ipsa duo sine pace, per quam vires anime ordinantur et in se
ipsis et respectu obiectorum suorum.
Ego dimicto suppriorem vicarium meum etc.
VI
Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te . Ps. [147,14],
et cantabitur hodie in vesperis. Tanguntur autem duo in verbo proposito
ad comunionem pertinentia; quorum primum est pacis preambulum quod
ad comunionem exigitur quia Qui posuit fines tuos pacem ; secundum
est comunionis sacramentum quod sumendum indicitur quia et adipe
frumenti satiat te
.
Circa primum propheta tangit tria, scilicet pacis actorem quia Qui
scilicet Deus et Dominus de quo prelocutus fuerat; unde Ysa . 45[,7]
"Ego Dominus faciens pacem", et in Ps . [ 121,7] "Fiat pax in virtute
tua". Secundo tangit pacis ordinem quia posuit . Positio enim includit
ordinem, iuxta illud Sex principiorum "Positio est quidam situs partium
et generationis ordinatio". Quando enim res non sunt ordinate secundum
exigentiam sue nature pacem non possunt habere, puta quando gravia
ascendunt sursum, scilicet terra et aqua - ex hoc enim causantur tempestates
in aere, scilicet venti grandines tonitrua fulgura et huiusmodi -
vel quando levia descendunt deorsum, puta quando aer detruditur in
terra - ex hoc enim causantur tempestates in terra, scilicet terre motus.
Unde et Augustinus dicit in libro XIX De civitate Dei quod "pax est
hominum ordinata concordia". Unde quia peccatum est privatio modi
speciei et ordinis, sicut dicit Augustinus . . ., inde est quod nullus peccator
potest habere veram pacem, iuxta illud Ysa . 48[,22] "Non est pax
impiis, dicit Dominus"; et quia "initium omnis peccati superbia", ut
dicitur Eccli . 10[,15], inde est quod specialiter in Prov . 13[,10] dicit
Salomon de superbis quod inter eos "semper sunt iurgia". Et quia
superbia maxime apparet in appetitu dominii, inde est quod Augustinus
dicit in Glosa super Ps. [1,1] quod cathedra pestilentie est amor dominii.
Tertio tangit pacis optimitatem quia fines tuos . Finis enim est optimum
in unoquoque, secundum Philosophum. Sed dicit "fines" in plurali quia
ordo quidam est in finibus; pax enim temporis, licet et ipsa sit finis,
tamen ulterius ordinatur sicut ad finem ad pacem pectoris, et pax pectoris
ad pacem eternitatis. Pax ergo pectoris est illud prea[m]bulum quod ad
comunionem exigitur, sine qua ad sacramentum istud accedens "iudicium

Torna all'inizio