Quare sociali vestre dilectioni supplico incessanter, ut de condicione
rerum victualium civitatis predicte nec non et studii
qualitate mihi vestris litteris intimetis, scientes quod, si de
consilio sapientie vestre processerit, ad scholas propositum habeo
revertendi.
XLI.
Responsiva ad eamdem.
Vestre dilectionis puritas affectate dulcedinis responsione
letetur, quod civitas Bononie sic facta est in victualibus copiosa,
quod in ea pro modico pauperes esse possunt et commode
sustentari. Quam ob rem amicitie vestre consulo et scio
firmiter suadere, quod si unquam habetis voluntatem legendi,
ad scholas hoc tempore in tempore veniatis ad acquirendam
scientie margaritam.
XLII.
De uxore ad maritum.
Reverendo domino G. suis meritis diligendo, A. eius devotissima
uxor cum omnimoda dilectione salutem. Corde sum tristis
et animo dolorosa, quia non copulata vel absoluta dici possum,
de vestra vita vel morte, quinquennio iam elapso, nulla cognita
veritate. Unde vestram exoro probitatem, affectione qua
possum, quatenus tam vestre salutis quam honoris memores
existentes, ad propria redeatis me tenendo vobiscum ad omnia
communia sicut decet.
XLIII.
Responsiva ad predictam.
Honeste ac sapientissime domine A., multa venustate
et bonis moribus redimite, G. salutem et omne bonum.
|
|