ergo, Domine, non aspicias, oro, peccata mea, sed placeat coram te, ut
sanctorum tuorum ulciscaris iniuriam. In conspectu ergo populi tui nunc
ostende virtutem, et ad gloriam sanctissimi tui nominis prode meae perditionis
auctorem. Producatur in medium, et inmunitatem cruentissimi
sceleris de suae fraudis aufugio non lucretur. Cumque multa his similia
mulier amaro spiritu non clam, sed vociferando profunderet, et populus
ei pio moerore compatiens eisdem votis et precibus divinam clementiam
imploraret, auctor sceleris, ubi latebat, daemoniaco spiritu repente corripitur
et in furorem nimium atque vesaniam rabidus efferatur. Moxque in
aecclesiam populo noviter obstupescente prosiluit, omnesque in sui
ammirationem semetipsum laniando ac discerpendo convertit. Dans itaque
fremitus et rugitus, propriis se manibus crudeliter lacerabat, modo velut
volans in alta prosiliens, modo se cum gravissimo impetu in ima demergens,
modo in parietem caput incutiens, modo se in pavimentum insaniendo
prosternens, omnia viscera sua miserabiliter conquassabat. Hoc
itaque modo malignus eum spiritus collidere non cessavit, donec infelicem
animam coram populo qui aderat de corpore illius evulsit. Videntes autem
qui aderant inmensam auctori iusticiae Deo referunt gloriam, qui et
impune non passus est abire peccantem, et innocentem consolatus est
mulierem. Quando autem hoc michi relatum est, dicebatur adhuc videri
saxa quibus impegerat sanie illius et cruore rubentia.
Porro autem et hic forte credebat Deum vel nescire quod occulte
committitur, vel nequaquam posse ut de scelera committentibus ulciscatur,
dicens in corde suo: Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob .
Sed sive Dei mandata calcando, sive Deum detractionibus stimulando,
quis arroganter excedat, non levis reus est criminis, et in paucis, sive
prava committentibus, sive superba loquentibus, quos repente divina sententia
percutit, quid caeteri, qui velut inmunes videntur, ad horam mereantur,
ostendit. Desinat, oro, iam desinat quisquis ponit os suum in caelo,
|
|