: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 236


Ut rumores, quos habemus in partibus istis, ad vestram noticiam deducamus,
cum ad nova recentia, que frequenter emergunt, avidus sit humanus
auditus et patulus, presentium vobis tenor enucleet, quod, sicut veridicus
nuper venit rumor ad curiam, … rex Aragonum illustris, ea – sicut
fertur – intentione subvectus, ut regnum Sycilie, si possibilitas intentioni
responderit, … filio suo primogenito, quod in illo, ratione hereditatis
avite, ius habere proponit, acquirat terram Sycilie, volentibus et requirentibus
eius incolis, illustris regis Sycilie rebellibus, cum non nimis magna
potentia est ingressus. Quod siquidem rex Sycilie, cum innumerabili exercitu
tam equitum quam peditum, civitatem Messanensem ream, obsessam
et magnis potentie sue brachiis, ex omnibus quasi partibus, angustat,
dominus autem noster summus pontifex, apud Montemflasconem adhuc,
non absque plurimorum displicentia, moram trahens, plena fruitur, per
Dei gratiam, corporis sospitate. Nos quoque, licet diebus preteritis egritudine
gravi satis afflicti fuerimus, virtute tamen operante divina, pristine
sanitati redditi, iocunda nunc corporis incolumitate vigemus, quod … de
vobis, sicut de amico nostro precipuo, audire iugiter affectamus. Rogamus
igitur amicitiam vestram attente, quatenus de vestro, domini nostri regis,
domine regine, liberorum suorum et totius regni statu, cum declaratione
processus regalis expeditionis contra rebelles et proditores Wallenses,
nostra vestris litteris desideria recreetis. Confidenter nos, in vestris et
vestrorum requirentes agendis, que in gradu curie qualitas et status presentis
temporis patiuntur, parati semper erimus, per exibitionem amicabilis
sollicitudinis, promovere.

Torna all'inizio