Ad sextum dicendum, quod dictum Augustini intelligendum est secundum primum
modum: quia illa unio fecit ut Deus esset homo, et e converso.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur, «Homo non semper fuit Deus»,
negatio potest negare totam propositionem, ut sit sensus: «Homo non semper
fuit Deus», idest, non semper fuit verum dicere, quod homo sit Deus: et secundum
hoc sequitur veritas huius propositionis secundum primum sensum, scilicet
factum est ut homo esset Deus. Vel potest negare praedicatum a subiecto, et sic
falsa est; quia in propositione illa subiicitur suppositum aeternum, quod semper
fuit Deus.
Ad octavum dicendum, quod factio ponitur secundum rem circa naturam humanam:
sed hoc nomen homo non supponit naturam humanam, sed suppositum
aeternum; circa quod non ponitur factio secundum rem, sed secundum rationem
tantum; non respectu Dei, quia semper ei infuit, sed respectu hominis; et
ideo semper dicitur: «Deus factus est homo»; sed non convertitur.
|
|