Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 173

Tomus I


plectantur, praedictae punitioni non
subiaceat innocentia filiorum. Adhaec notum
fieri nolumus, fratres Praedicatores et
Minores, pro fidei negotio in partibus
Imperii nostri contra haereticos deputatos. Caeteros
quoque, qui ad haereticos judicandos accesserint,
nisi aliqui eorum ab Imperio fuerint
proscripti, eundo, morando et redeundo sub
nostri Imperii speciali defensione receptos,
quos apud omnes sub ope ac recommendatione
fidelium Imperii esse volumus inoffensos.
Universitati vestrae mandantes, quatenus
quocunque et apud quemcunque vestrum
pervenerint, benigne recipiatis eosdem, et personas
eorum ab incursu haereticorum eis insidiantium
conservantes indemnes, omne
consilium, ducatum, et auxilium impendatis,
pro acceptis coram Dco negotiis exequendis.
Haereticos vero, quos vobis ostenderint
ipsi in iurisdictione vestra singuli
capientes, diligenti custodia detinete, ut
post Ecclesiasticae damnationis judicium poenam
subeant, quam merentur: scituri, quod
in ipsius executione negotii, gratum Deo, et
laudabile nobis exequium conferetis, si
ad expellendam de partibus nostri Imperii
novam et insolitam haereticae pravitatis infamiam,
opem et operam una cum eisdem fratribus

Torna all'inizio