et sapientibus recitaret, quidam famulus suus dixit: "Iste
homo vult concordare totam Greciam, qui tamen non potest concordare
domum suam. quia, cum tantum sint tres in una domo,
ipse scilicet, uxor et ancilla, tamen ad invicem pacificari non
possunt". secundo debent habere et servare quo ad omnes
alios iustitiam. est autem iustitia virtus, que reddit unicuique
ius suum. ille igitur est iustus, qui superiori dat reverentiam,
equali concordiam, inferiori instructionem et disciplinam,
amicis benivolentiam, inimicis patientiam, miseris et afflictis
compassionem operosam. tertio non debent esse vitiis subiecti,
parum enim prodesset rei publice si hedificia starent
et mores corruerent. unde dicit Augustinus quod Scipio non
censebat rem publicam esse felicem stantibus menibus et ruentibus
moribus. quarto debent esse liberi in consulendo, quia
libere debent dicere et consulere veritatem. sed multi sunt qui
aut propter timorem aut propter munerum acceptionem tacent veritatem.
refert Elinandus, qui fuit doctor magnus, quod
|
|