Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 296


arguere possumus, quod ad parentes spectat solicitari circa
regimem filiorum, quia quilibet solicitus esse debet
circa ea quae vehementi amore diligit. Ad filios vero
pertinet obedire parentibus: quia quilibet illis obedire
debet, quos scit eum vehmenter diligere, et non intendere
nisi ipsius bonum. Sic ergo ex viis Philosophi probare
possumus, quae in principio capituli dicebantur.
Tamen ut magis specialiter appareat intentum, sciendum
quod licet parentes magis afficiantur circa filios, et magis
intende velint bonum filiorum quam econverso: non
est tamen inconveniens quantum ad aliquo bonum filios
magis diligere quam econverso. Nam ut dicitur 8. Ethicorum
parentes diligunt filios ut existentes aliquid ipsorum:
filii autem diligunt parentes, quia sunt ab illis.
Amor ergo parentum circa filios procedit a causa ad esse
actum, et a superiori ad inferius: sed amor filiorum ad eos
procedit ab effectu ad causam, et ab inferiori ad superius.
Naturale est autem quod superiora influant in inferiora,
et conservent ea: non autem econverso. Ideo parentes
naturalite afficiuntur ad filios, ut influant in eos, et ut
congregent eis bona, ut possesiones et numismata, per
quae sufficiant sibi ad vitam, et conserventur in esse. Parentes
ergo congregant pro filiis, non autem econverso,
immo filii, cum possunt, furantur, et rapint bona parentum.
Inferiora vero reverentur, et sunt subiecta superioribus,
non econverso. Ideo filii naturaliter magis honorant,
et reverentur parentes, quam econverso. Si ergo
quaeratur, utrum parentes magis diligant quam econverso;
cum diligere aliquem, idem sit quod velle ei bonum,
distinguendum est de ipso bono. Nam si loqueris de bono
utili, ut de numismate et de aliis quae ordinantur ad sufficientiam
vitae: sic parentes magis diligunt filios, quam
econverso; quia congregant pro eis, non ipsi pro illis. Sed
si loqueris de bono, quod est honor et reverentia: sic filii
magis diligunt parentes, quam econverso. Nam potius parentes

Torna all'inizio