putabat, ad bellum expectat; cuius etiam expeditioni Sergius 
magister militum, Hugoque Boianensis comes consentiebant. 
49 
Igitur Rex super Bissiliam maritimum oppidum veniens, 
eam sine dilatione aggreditur; cuius muris per girum eius 
dirrutis, motus inde castra super Tranum metatur; que videlicet 
civitas, tanto ipsius terrore percellitur, ut statim sibi subdita turres 
etiam omnes, ipso iubente, subverterentur. Exinde veniens Barim 
quam civibus, sicut supra expressum est, pro velle ipsorum dimiserat, 
cunctis turribus eorum eversis, castrum etiam in ea, quod 
iam intermissum fuerat, reedificari istituit. Deinde agens exercitum 
repetit Troiam; quam videlicet civitatem, eo quod ipsa munitissima 
sepe rebellior ei extiterat, magna ex parte in plures dispertitam 
casales, communit. 
50 
Et comes Ranulphus, audiens tam propinquum regis adventum, 
suspicans illum vere super se venturum, ad muniendum 
se acrius accenditur; quam ob rem Neapolim ocius pergit, ibique 
magistrum militum civesque alloquutus, in adiutorium sui cunctos 
sollicitavit; deinde Aversam reversus, cunctos qui arma 
ferre possent in hostem ortatus est. Exinde ad vallem Caudinam 
qua exercitum dimiserat rediit, magistrum militum omnesque 
qui deerant prestolans. 
51 
Interea dum Rex Troie moraretur, Richardus 
Rohelis filius oppidum suum, quod dicitur Sancte Agathe,
  |  
  |