preditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse videbatur, quia
non nunquam tanta ei letitia inerat, ut, illis tot virtutibus nisi sciretur
esse plenus, nullo modo crederetur». Petrus: «Quidnam, queso te, hoc
esse dicimus? Sponte sibi leticie frena laxabat, an tot virtutibus pollens
aliquando ad presens gaudium etiam renítens eius animus trahebatur?».
Gregorius: «Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio,
et plerumque contigit ut, quibus maiora bona prestat, quedam minora
non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat,
quatinus, dum appetunt perfecti esse nec possum et laborant in
hoc quod non acceperunt, nec tamen elaborando prevalent, in his que
accepta habent se minime extollant, sed discant quia ex semet ipsis
maiora bona non habent, qui in semet ipsis vincere parva vitia atque
extrema non possum. Hinc est enim quod perducto Dominus ad terram
promissionis populo, cunctos fortes atque prepotentes adversarios eius
extinguens, Phylisteos atque Chananeos diutius reservavit, ut, sicut
scriptum est, in eis experiretur Israel. Quia non nunquam, ut dictum
est, eis etiam, quibus magna dona tribuit, parva quedam reprehensibilia
relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant et devictis
magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii
etiam minimi fatigant. Fit itaque ut miro modo una eademque mens et
virtute polleat et ex infirmitate lasescat, quatinus et ex parte constructa
sit et ex parte se conspiciat esse destructam, ut, per bonum quod querit
et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Sed quid
mirum quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in civibus
suis ex parte damna pertulit et ex parte fortiter stetit, ut electi
angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent,
ipsi tantó robustius, quantó humilius starent? Illi ergo regioni sua etiam
detrimenta profecerunt, que ad eternitatis statum ex parte sue destructionis
est solidius instructa. Sic ergo et in unaquaque anima agitur ut
in humilitatis custodia aliquando ad lucra maxima ex nimio» (sive «ex minimo»)
«damno servetur». Petrus: «Placet quod dicis».
Item ad hunc sensum reducit beatus Augustinus verbum
quod dicit, quando rogat hominem «ne frangatur in difficultatibus
rerum, que necesse est existant, ut ostendatur homini quia homo
est». Hinc Propheta ait: Sciant gentes quoniam homines sunt.
Item Ecclesiastes I: Cuncte res difficiles, non potest eas homo explicare
sermone. Item Ecclesiastes VII: Cuncta temptavi in sapientia.
Dixi: Sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me, multo magis
|
|