Salimbene de Adam: Cronica

Pag 673


pape Alexandri quarti. Et quia fratres Minores emerunt predictum
palatium salvo iure hospitandi, ideo processu temporis dixerunt
domino Rodulfo, qui de voluntate domini pape Gregorii decimi
electus fuerat in imperatorem, quod palatium suum habebant
et inhabitabant in civitate Regina, et de sua voluntate volebant
ibi habitare. Et ipse respondit quod multum gaudebat tales ibi
habere hospites, et quicquid iuris ibi habebat fratribus Minoribus
donavit liberaliter totum. Et de hoc dedit eis duo paria litterarum
sui sigilli robore sive munimine confirmata, promittens quod,
si negotium suum prosperaretur de imperio possidendo, validius
quod concesserat confirmaret. Et quia predictus locus artus erat,
ideo circumcirca fratres Minores emerunt adhuc de terra et aliquas
domos.
Anno Domini MCCLVII, indictione XV, obsessum et per vim
captum fuit castrum Adrianum, id est Castellaranum, per commune
Reginum, et multi capti et mortui fuerunt homines; qui
erant in dicto castro, de Fregnano et de episcopatu Regii, mala
morte fuerunt interfecti.
Anno Domini MCCLVIII, indictione prima, dominus Lotherengus
de Andalois, civis Bononie, potestas Reginus <fuit>. Et
eodem tempore et anno vendebatur sextarius frumenti V solidos
imperialium et dimidium et VI et VII et VIII et IX et X solidos
imperialium absconse et privatim et XII solidos imperialium.
Quo anno captus fuit dominus Icilinus de Romano.
Anno Domini MCCLIX, indictione II, Cremonenses et Mantuani
et Ferarienses et marchio Hestensis nomine Aço et comes
Sancti Bonifacii iuraverunt omnes unanimiter et insimul facere
guerram contra dominum Icilinum de Romano. Et eodem anno
dictus dominus Icilinus venit cum magno exercitu contra Cremonenses
in ripa fluminis Adde, et ibi fuit disconfictus dictus Icilinus
a Cremonensibus et captus et vulneratus et mortuus et
sepultus in castro Sulcini, quod est castrum Cremonensium. Verum,
antequam moreretur, pluribus diebus in illo castro ex vulneribus

Torna all'inizio