et deinceps usque in finem seculi devocione et liberalitate fidelium
concedentur quovismodo divinis vel humanis legibus cognito;
liceatque eiusdem monasterii monachos de sua congregatione
abbatem semper eligere, si idoneum habuerint, quod si non, ex
alio monasterio, secundum timorem Dei patrem sibi expetant et
absque venalitate consecrandum Apostolice Sedis pontifici exsibeant.
Insuper liceat abbati ipsi et preposito eius iudicare non solum
monachos sed eciam monachas in cunctis locis iuris prefati monasterii
Beati Vincencii habitantes. Si quis autem, quod non optamus,
temeritatis ausu presumpserit hec, que a nobis ad laudem Dei,
pro stabilitate ipsius cenobii et quiete servorum Dei, sunt promulgata
et confirmata transgredi vel infringere, eterno anathemate
cum diabolo et angelis eius se dannandum noverit, nisi forte digne
satisfecerit. qui vero hec pie observaverit eterne benediccionis
graciam, et vitam eternam consequatur pietate Sancte et individue
Trinitatis, amen. Scriptum per manus Octaviani scriniarii Sancte
Romane Ecclesie notarii, in mense marcio, et indiccione duodecima.
Bene valete. [R] Datam Spoleti .VI. nonas marcii, anno
Iesu Christi millesimo quinquagesimo nono, per manus Humberti
Sancte Ecclesie Silve Candide episcopi, anno primo pontificatus
domni pape Nicolay secundi, indiccione XIIa.
[A]liut quoque privilegium ab eodem beatissimo papa venerabilis
abbas Iohannes accepit, pro ecclesia Sancte Marie in Castanieto,
cuius textus ita habetur.
|
|