Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 181


Ad opera pietatis te, fili karissime, pleno desiderio invitamus, ut et nobis per intercessionis affectum
et tibi per exauditionis effectum a summi et liberalissimi retributoris clementia de premio sit sperandum.
Hinc est, quod pro Iacobo de Castello Maris, qui de mandato tuo carceri dicitur Mancipatus,
imperiali excellentie preces porrigimus, quatenus ipsum divine retributionis intuitu et nostre
interventionis obtentu a vinculis absolutum restitui iubeas libertati. Licet autem eundem quidam
excusare nitantur, nos tamen ad presens nihil excusationis pretendimus, ut, dum minus culpe subtrahitur,
plus adici gratie videatur, quoniam, si culpa non esset, locum venia non haberet.

VII 89

In iudice quesivi iudicium, in patre subsidium et solacium in pastore. Sed queror et fidei defuisse
successum et querentis desideriis obstaculum accessisse, dum in querela pro me vobis a summo
pontifice delegata nec mandantis affectum nec petentis instantiam, prout decuit, admisistis, deferentes
forsan homini plus quam iuri, et amicum obedientie preponentes. Satis inducere vos debuit
semel emissa mandantis auctoritas, satis devotio postulantis, ut dominum L. ad restitutionem rerum
mihi contra iustitiam ablatarum compellere deberetis. Sed credens potius, quod sit vel surripiente
occupatione dilatum, vel mandatum aliud expectaveritis ad cautelam, ad vos iteratas litteras obtinui
destinari, quas sic placeat efficaciter exaudire, ut et iustitie debitum iudicis censura persolvat et rogantis
operam in gratam vicissitudinem obsequiorum invitet.

VII 90

Sperans .., lator presentium, precibus nostris apud vos plus solito invenire favorem, petiit interventu
nostro in gratiam recipi pleniorem. Volentes igitur, ut res spei succedat et affectus non fraudetur
effectu, paternitatem vestram rogamus, quatenus ipsum habeatis nostri amoris intuitu propensius
commendatum.

VII 91

Latorem presentium G., familiarem meum, nobilitatis vestre gratie recommendo, rogans, quatenus
sic pro eo apud dominos suos interponatis, si placuerit, partes vestras, quod auctoritatis vestre suffragium
sentiat in effectu et intelligant hii, qui mei sunt, se vestre gratie non expertes, cum e contrario
vestros reputem satis meos.

Torna all'inizio