Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 492


Sed multiplicatio materiae, ita quod nulla superadditio fiat, sicut ipsi volunt,
non potest esse nisi per modum rarefactionis, ut in praecedenti articulo probatum
est; unde sequeretur quod filius rarius corpus haberet quam pater, et quod
tandem generatio naturaliter finiretur; quia non potest esse rarefactio in infinitum,
nisi metaphorice loquendo, ut in 4 Phys. Commentator
dicit. Idem etiam sequeretur, si per divisionem illa materia quae in corpore
Adae fuit, in tot distributa esset. Corpus enim naturale non est divisibile in infinitum,
sed solum corpus mathematicum, ut ex 3 Physic. ex verbis
Commentatoris et philosophi habetur. Unde oporteret quod necessario deficeret
generatio. Et dicitur corpus mathematicum, corpus consideratum secundum
dimensiones quantitativas tantum, et hoc est corpus in genere quantitatis: hoc
enim in infinitum dividi potest, quia in ratione quantitatis continuae non est aliquid
quod divisioni repugnet. Corpus autem naturale dicitur quod consideratur
secundum aliquam determinatam speciem et virtutem: et hoc non potest dividi
in infinitum, quia quaelibet species determinatam quantitatem requirit et in
plus et in minus: sicut enim dicitur in 2 de Anima, omnium natura
constantium positus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti: et ideo est
invenire minimam aquam et minimam carnem, ut dicitur in 1 Phys.,
quae si dividatur, non erit ulterius aqua et caro. Constat autem quod corpus
humanum naturale corpus est; unde in infinita dividi non potest, ut in infinitum
generatio duret. Praeterea, dato quod corpus naturale dividatur in infinitum,
sicut mathematicum, hoc non posset esse secundum eamdem quantitatem, sed
secundum eamdem proportionem. Si enim a quocumque corpore finito removeretur
quantumcumque parva pars, illa aliquoties sumpta, mensurat totum, et
etiam excedit; unde oportet semper tali parte sumpta per divisionem, totum
corpus tandem consumi. Si autem accipiatur aliquid a magnitudine semper servata
eadem proportione (verbi gratia ut primo a tota magnitudine abscindatur
tertia pars, et deinde a residuo tertia pars non totius magnitudinis, sed illius
residui, et sic deinceps) nunquam cessabit divisio in infinitum. Sed tunc oportet
quod illud quod accipitur in secunda decisione, sit secundum quantitatem
minus eo quod auferebatur in prima. Primum enim subtractum erat tertia pars
totius; secundum autem tertia pars partis, et sic deinceps. Unde si hoc modo
fiat decisio humidi radicalis, ex quo semen secundum eos deciditur, oportet
quod in semine ex quo generatur filius, sit minus de humido radicali, quod erat
de veritate naturae, quam in semine ex quo generabatur pater; et ita semen filii
non poterit producere generatum in tanta quantitate, sicut potuit semen patris;
quia omnis virtus naturalis dividitur ad divisionem subiecti, ut in minori magnitudine
sit minor virtus: et ita sequeretur quod filius semper esset minoris quantitatis
quam pater; unde homines iam pervenissent ad minimam quantitatem,
etiamsi primi homines fuissent gigantes: sequeretur etiam quod filii semper
debiliores parentibus essent; quia quanto aliquid minus habet de eo quod ad
veritatem naturae suae pertinet, debilius est. Similiter etiam non est possibile

Torna all'inizio