quasi nos per debitum obligavit. Aequanimiter
igitur defectus praeteritos, et si quem vobis
forsan in antea imminere contigerit
sustinere sub certa muneris retributione vos volumus,
et cum negotiis nostris istarum
partium, quae habemus prae manibus celeriter
et salubriter ordinatis, ad partes ipsas
feliciter et infallibiliter gressus nostros dirigere
disponamus, et sic vestris necessitatibus,
tam de stipendiis, quam de aliis beneficus
provideri magnifice faciemus, quod
vos in nostris servitiis perstitisse merito
delectabit.
Cap. XII.
Ezelino de Saracenis redeuntibus ad
mandata.
Qualiter post obtentam nuper de proditorum
nostrorum insaniae nefanda victoriam,
fortuna celebris noviter nostris
processibus, quos divina semper Clementia comitatur,
arriserit, tuae fidelitatis auditui
praesenti stylo laetifico nunciamus. Licet enim
ex diversis causis et casibus, quibus pectori
nostro continue materia cogitationis infunditur,
proditorum ipsorum deprimenda nequitia,
quasi causa praecipua specialiter hactenus
meditationibus nostris occurreret, et statum
|
|