suae animae, quam non regit spiritus, neque cohaeret  
intra metas naturalis ordinis. Qui autem spiritu  
animam regit, vocatur spiritualis. 
19. LANFR.  Animalis homo . Quia animalis est,  
quia ipsa spiritualia improbat, et ideo laborare non  
potest ut intelligat. 
20. AUGUST. ( ex lib. De vera reliq. , cap. 31, tom. II).  
 Spiritualis autem . Omnia ergo judicat, quia super  
omnia est, quando cum Deo est. Cum illo autem  
est, quando purissime intelligit, et tota charitate  
quod intelligit diligit. 
21. LANFR.  Spiritualis autem . Spiritualis, inquit,  
intelligit et reprehendit omnia quae intelligenda et  
reprehendenda sunt; et ipse a nullo carnalium vel  
reprehenditur vel intelligitur. In utraque significatione  
hoc verbum reperitur. 
22.  Et ipse a nemine . A nemine spiritalis homo  
intelligitur, quia nemo intelligit; non enim cognovit  
quis sensum Domini. A causa probat iterum; a  
nemine reprehenditur, quia nemo reprehendit; et 
hoc probat, quia non instruit. 
23.  Quis enim cognovit . Hoc refertur ad superiorem  
verbi significationem. 
24.  Qui instruat eum . Hoc ad posteriorem. Qui  
enim reprehendit, scientiam instruendi habere  
debet. 
CAP. III.—1. LANFR.  Cum enim quis dicat .  
Expositio zeli et contentionis. 
2. AMBROS.  Ego plantavi . Plantare est evangelizare 
et ad fidem trahere. Rigare vero baptizare  
solemnibus verbis. 
3.  Quid igitur est Apollo?  Non debetis dicere:  
Ego sum Pauli vel Apollo, sed Dei; quia Apollo et  
Paulus nihil sunt Deo comparati; sunt enim ministri  
ejus, sicut unicuique Dominus dedit; enumerat  
autem partes ministerii, praedicandi scilicet et  
baptizandi.
  |  
  |