Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

645


C. XXIII: Tertio est contra legem scriptam; et primo contra legem divinam
veterem. Dicitur enim Ex. XXII << Si pecuniam mutuo dederis
pauperi meo qui est tecum non urgebis illum quasi exactor nec usuris opprimes >> .
Item Lev. XXV: << Pecuniam non dabis fratri tuo ad usuram et
frugum superhabundantiam non exiges >> Item Dt. XXIII: << Fratri tuo
absque usure id quod indiges accomodabis >> item in Ps. ubi querit
<< Domine quis habitabit >> et cetera et respondet << Qui pecuniam suam
non dedit ad usuram >> et cetera; et iterum << Ex usuris et iniquitate redimet
animas eorum >> et iterum << Scrutetur fenerator >> et cetera. Item Ez. XVIII
de viro iusto: << Si ad usuram non accomodaverit et amplius non acceperit >> .
Item Neem. V: << Usuram a fratribus vestris non exigatis >> . Set contra
quia Dt. XXIII dicitur << Non fenerabis fratri tuo pecuniam ad usuram
set alieno >> ergo non est simpliciter contra veterem legem. Item Dt.
XXVIII: << Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies >> .
Item Prov. XVIII << Feneratur Domino qui miseretur pauperis >> . Item
XXVIII << Qui congregat vel coacervat divitias usuris et fenore liberali
in pauperes congregat eas >> , ergo fenerari est liberale et pium pauperibus.
Item Eccli. XXIX: << Qui facit misericordiam feneratur prosimo >> . Respondeo
dicendum ad primum quod accipere usuram ab extraneis non fuit
concessum Iudeis, quia licitum, set fuit permissum ut scilicet per hoc non
punirentur pena temporali. Cuius quidem permissionis fuit ratio quia proni
erant ad avaritiam. Unde permissum fuit eis minus malum, scilicet usuras
accipere a gentilibus, ut vitaretur maius malum scilicet accipere usuras a
Iudeis Deum colentibus; sicut et permissa eis datio libelli repudii ut vitaretur
uxoricidium, quia scilicet erant proni ad iracundiam. Tamen etiam in
hoc apparet quod usurarius christianus peior est iudeo, quia iudeus iudeo
accomodat sine usuris, set usurarius christianus accomodat sub usuris christiano
quantumcumque sancto, quamquam etiam iudei nulli quantumcumque
extraneo debeant sub usuris accomodare, sicut postea ipsi admoniti
sunt per prophetas per auctoritates inductas. Ad secundum dicendum quod
fenerari aliquando accipitur large pro mutuare sicut apparet in multis locis
in Sacra Scriptura. Et sic accipitur hic in modum promisse retributionis.
Mutuare enim pertinet ad eum qui superhabundat per hoc ergo promissum
datur intelligi quod interdum affluent temporalibus bonis quod ipsi aliis
poterunt mutuare et a nullo indigebunt mutuum accipere. Ad tertium dicendum
quod usura propria dicitur quando super pecuniam mutuatam ex pacto
obligatorio aliquid redditur. Set methaphorice usura accipitur etiam in spiritualibus

Torna all'inizio