Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

81


oppidum quodlibet castrum, quod dicitur oppidum, vel ab oppositione
murorum vel ab opibus, idest divitiis, que tempore
guerre propter securitatem ibidem reponuntur. idem quoque
Titus Livius dicit quod quidam Affricanus, nomine Mago,
Ianuam subito cepit et destruxit. si enim tunc magna et
munita fuisset, ipsam tam subito capere non potuisset. in
registro quoque palatij Ianuensis archiepiscopatus et in legenda
sancti Romuli legitur quod Saraceni cum galeis et lignis
ad partes nostras sepe veniebant et maximas strages dabant. in
istoriis autem antiquis nulla aut modica mentio de Ianua

Torna all'inizio