Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 934


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis esset comprehensor quantum ad aliquid,
erat etiam viator quantum ad aliquid; et sic mereri potuit.
Ad secundum dicendum, quod idem non potest esse meritum et praemium
respectu eiusdem et secundum idem; unde ipse motus caritatis hominis Christi,
in quo consistit praemium eius quantum ad beatitudinem animae, potest esse
meritum respectu beatitudinis corporis: quod in aliis beatis non contingit, quia
non sunt in statu acquirendi secundum aliquid sui: et ideo nec sibi nec aliis
merentur: quia quod impetrant modo nobis, contingit ex hoc quod prius dum
viverent, meruerunt ut hoc impetrarent.
Ad tertium dicendum, quod Christus est modo tantum comprehensor; tunc
autem erat et viator et comprehensor: et ideo tunc mereri potuit, nunc autem
non.
Ad quartum dicendum, quod ille qui meretur, non oportet quod proficiat quantum
ad rationem merendi: hoc enim accidit sibi ex hoc quod radix merendi, scilicet
caritas, non est in ipsius merito: sed oportet quod omnis qui meretur, proficiat
quantum ad mercedem quam meretur, ut scilicet eam sibi debitam faciat
vel simpliciter, vel quantum ad aliquem modum quo sibi prius debita non erat.
Ad quintum dicendum, quod liberum arbitrium Christi non erat determinatum
ad unum secundum numerum, sed ad unum secundum genus, scilicet ad bonum,
quia in malum non potest; sed tamen hoc potest facere et non facere; et hoc non
excludit libertatem arbitrii, quia posse peccare non est libertas arbitrii nec pars
libertatis, ut dicit Anselmus. Et haec quidem determinatio ex
perfectione liberi arbitrii contingit secundum quod per habitum gratiae et gloriae
terminatur in eo ad quod est naturaliter ordinatum, scilicet in bono: quia
liberum arbitrium, quamvis in nobis se habeat ad bonum et ad malum, non
tamen est propter malum, sed propter bonum. Vel dicendum, quod si etiam esset
determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum (quod non facere
non potest), tamen ex hoc non amittit libertatem, aut rationem laudis sive meriti:
quia in illud non coacte, sed sponte tendit; et ita est actus sui dominus.
Ad sextum dicendum, quod Christus non meretur secundum Divinitatem, secundum
quam habet quod omnia sunt sua; sed meretur secundum humanitatem, ex
qua non habet quod omnia sunt sua.
Et per hoc patet solutio ad septimum: quia a Filio Dei meremur ratione
Divinitatis suae, ex qua parte ipse non merebatur.

Torna all'inizio