CAPITULUM UNDECIMUM.
DE VENATORE ET LEENA.
Et est de illo qui desinit a malefaciendo alteri propter
malum quod sibi accidit.
Ait rex Disles ad philosophum: Intellexi per hanc parabolam
quid oporteat reges et dominos auctoritatis
potentie facere tempore ire sue prouocationis et quomodo
debea[n]t iram suam compescere. Nunc indica mihi pro eo
qui, cum accidit ei aliquid malum, corrigitur per illud et
diuertit animum suum a malis que patrare solebat vt vltra
malum non attemptet facere. Ait philosophus: Nemo agit
mala nec querit que nociua sunt hominibus, nisi stultus et
malignus et qui non respicit futura, presentia nec preterita,
et agit ea ignorans malis venturum sibi; quandoque vero
castigatur stultus per aduersitatem sibi contingentem, nec
vltra offendere quenquam attemptat. Nam, cum aduenit sibi
malum, dolet et tristatur, recognoscens sic alios doluisse ex
suis maleficiis et damnis illis ab ipso illatis quod amodum
et ipse dolet de malo sibi ab aliis adueniente; et
timens desinit a male faciundo proximis ipsorum, dolorem
recompensans, et contemplatur inde quod bonum est pro suo |
|