Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 248


scopulos cum eorum nauibus irruerent, vbi naues ipsi subirent
dissute naufragium et irrecuperabiliter deperirent. Quod et factum
est. Nam in ipsis rupibus et scopulis plus quam cc Grecorum
naues cum nauigantibus in eis naufragio sunt submerse. Cetere
uero naues que has precedentes proxime sequebantur, cum ad locum
ipsum sub eiusdem noctis tenebris peruenerunt, audito fragore
nauium que inter scopulos frangebantur et eorum letali clamore qui
moriebantur in mari, locum ipsum exicialem uitantes ab eo fugiunt
et se inmittunt in pelagus spaciosum. Cum quibus Agamenon,
Dyomedes, Menelaus, et quidam alii, de quibus infra dicetur, predictum
naufragium uitauerunt.
Predictus autem Oectus siue Peleus (cum esset binomius), predicti
regis filius Nauli, Agamenonis et Dyomedis curiose mortem
affectans uel ipsorum grauia detrimenta, suo disquirit in animo
qualiter eis obesse ualeat, si contingat eos salue ad propria remeare.
Propter quod per speciales litteras suas et nuncium sapientem
Clitemestre regine, Agamenonis uxori, pro vero et certo firmauit
quod Agamenon maritus eius vnam de filiabus regis Priami duxerat
in uxorem, quam diligens uehementer suum secum ducit in regnum,
vt regni sui sibi eam constituat in reginam, et Clitemestram
eius ueram uxorem regno priuet et infallibiliter morti tradat. Vnde
cum sibi expediat ante tempus occurrere, monet eam ut sibi caute
prouideat ne suam incidat in ruinam. Credidit ergo Clitemestra
uerbis Oecti et ei humiles grates reddens tacito suo conseruauit in
animo qualiter se a sibi dictis insidiis uiri sui salubriter tueretur.
Factumque est quod Agamenon a periculis maris saluus euasit,
perueniens in regnum suum, et Clitemestra eius uxor, que
iam sibi parauerat sue necis insidias, eum ficticie leto uultu recepit.
Hec autem Clitemestra in predicti sui mariti absencia matrimonii
federis ipsius peccauit in legem. Nam, eius pudore postposito,
matrimonialem thorum cum quodam Egisto nomine uiolauit. In
cuius amore Clitemestra in tantum exarserat quod ex eo quandam
susceperat filiam, que Erigona uocabatur, cui dare promiserat pro
certo regnum suum, licet Egistus regie non esset originis nec ducis
aut comitis nobilitate decorus, sed hoc certum est inter femineas

Torna all'inizio