Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

248


substulit et subtus altare ipsius martiris venerabiliter collocavit.
ista translatio facta fuit circa annos Domini .Mo.XVIII. tempore
quoque procedente, Bonifacius archiepiscopus tertius corpus
sancti Syri de subtus altare substulit et ipsum super altare
Sancti Laurentij in archa marmorea reverenter reposuit. ista translatio
facta fuit anno Domini .Mo.CLXXXVIII. nos quoque,
presente provinciali concilio, ad omnem ambiguitatem removendam
capsam ipsam apperuimus et omnia ossa sancti Syri
ibidem invenimus, prout infra in titulo nostro dicetur.
ista revelatio facta fuit anno Domini .Mo.CC.LXXXXIII. de
mense iunij. eius quoque legendam diligenti studio compilavimus,
in qua miracula multa sunt posita, que a fide dignis
audivimus, que quidem in veteri legenda non erant conscripta.

Torna all'inizio