complacere. Quamobrem firmiter cognoscatis, quod statim cum
recepimus scripta vestra, sic magistrum P. nostrum clericum
vestra gratia coegimus et amore, quod suos nuntios ad vestram
civitatem transmitteret cum tanta pecunie quantitate, quod
creditorum instantiam removebunt et onera debitorum in
quibus Bononie remanserat obligatus, scolares vestros a quolibet
fideiussionis vinculo aggravatos penitus absolventes.
LXXXXVIIII.
De monacho qui petit veniam ab abbate.
Singulari post Dominum spei, patri et Domino venerando
I. Dei gratia Nonantulano abbati multa sapientia et honestate
fulgenti B. monachus eius se ipsum et totius devotionis et fidelitatis
obsequium. Excusabilem non possum exceptionem
proponere, cum me culpa reddat multipliciter incusatum,
quia temerario ausu monasterium dereliqui, venire presumens
ad studium litterarum vestra licentia nec habita nec
petita. Ne igitur tanquam prevaricationis filius possim de
inobedientia condemnari, lugere volo preterita et de satisfactione
futura debite cogitare, ita quod sic macula criminosa
purgetur, quod non remaneat aliquid ad lavandum. Eapropter
benignitati vestre affectuosissime supplico et instanter, ut divino
intuitu et amore mei dignemini misereri; scientes, quod si
de vestro fuerit beneplacito et mandato, redire desidero ad
monasterium, desolatum habitum reassumens ac Domino et
vobis perpetuo famulari.
C.
Responsiva.
Martinus abbas talis monasterii, licet immeritus et indignus,
tali solo nomine monacho quicquid debet et potest.
Si tuis dictis veritas suffragatur, et a corde procedit intentio
|
|