6. SALUTATIO AD LARGOS.
Dictum est qualiter ad auariciam dicendum est qualiter quis ad eius
contrarium possit trahi, hoc modo: Salutem et honesto largitatis nomine
titulari. Vel sic: Amplissimis donationibus Titum Tatium imitari. Vel
sic: Gratis promittere, set gratius dare uel elargiri. Vel sic: Auariciam,
que est idolorum seruitus, uiriliter expugnare. Vel sic: In omni donatione
maternam consulere largitatem. Vel sic: Necessitatem patientibus
largitatis dexteram aperire.
7. SALUTATIO AD SCOLARES.
Set quia scolares quandoque in auariciam declinant et quandoque
ad largitatis tramites reuertuntur, de scolarium salutationibus merito
est dicendum. Scribunt enim inuicem hoc modo: Salutem et facundiam
consequi tullianam. Vel sic: Ad scientie plenitudinem totis animi uiribus
anhelare. Vel sic: Ad philosophie pedes sub crebris uigiliis accumbere.
Vel sic: In grammatica precellere Priscianum. Vel sic: Aristotilicam induere
probitatem. Vel sic: In sacris canonibus Gratiani gratiam promereri.
Vel sic: Iustinianum iuris prudentia superare. Vel sic: Arte boni et equi
Cremonensem Crisostomum adequare.
8. SALUTATIO DISCIPULI AD MAGISTRUM.
Nunc uidendum est qualiter discipulus magistro, hoc modo: Salutem
et quidquid suo Aristotili Alexander. Vel sic: Magistri nomen
antonomasice promereri. Vel sic: Sicut nomine, sic dignitatis titulo prefulgere.
Vel sic: Innumerosa multitudine scolarium uenerari. Vel sic:
Illud agere unde stupeant et inuideant ignorantes.
9. SALUTATIO AD IUDICES.
Et quia magistrorum peritia facit ut interdum eligantur et erigantur
in iudices, de iudicum salutationibus est dicendum, hoc modo: Salutem
et ad libram rationis singula iudicia ponderare. Vel sic: Rigorem iuris
misericorditer temperare. Vel sic: Salutem et per iusticie tramitem
commendabiliter ambulare. Vel sic: Salutem et iniquitates calumpniantium
uiriliter refrenare. Vel sic: Salutem et in omni iudicio magistram
consulere rationem.
|
|