Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

85


constituerunt. ceperunt tunc Acharon et Gibelletum
minorem. Cersonam quoque et Açotum et Tortosam.
capta autem fuit Ierusalem anno Domini .M.LXXXXIXo. cum
vero ad sepulcrum Domini accessissent, rogaverunt Christum
ut lumen de celo eis mitteret, quod mitti alijs temporibus consuevit.
cum igitur sic orarent, visibiliter viderunt quod lumen
de celo descendit, et lanpades .XVI., que ibi pendebant
extincte, illo igne divinitus sunt accense, et sic Deo omnes gratias
retulerunt. Capharus autem, qui fuit primus gestorum communis
Ianue cronographus, dicit se predicte captioni interfuisse et
supra dictum lumen de celo descendere et lampades accensas conspexisse.
anno quoque sequenti armaverunt galeas .XXVI.

Torna all'inizio