| SED CONTRA est quod Dionysius dicit in 4 cap. de div. Nom., quod Angeli intelliguntur
 immateriales et incorporales.
 Praeterea, Boetius dicit in lib. de duabus Naturis, quod omnis natura incorporeae
 substantiae nullo materiae nititur fundamento. Sed Angelus est substantia
 incorporea. Ergo materiam pro fundamento non habet.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod circa hanc materiam tres sunt positiones. Quidam
 enim dicunt quod in omni substantia creata est materia, et quia omnium est
 materia una; et huius positionis auctor videtur Avicebron, qui fecit librum fontis
 vitae, quem multi sequuntur. Secunda positio est quod materia non est in
 substantiis incorporeis, sed tantum est in omnibus corporibus, etiam una; et
 haec est positio Avicennae. Tertia positio est quod corpora caelestia
 et elementa non communicant in materia: et haec est positio Averrois,
 et Rabbi Moysis, et videtur magis dictis
 Aristotelis convenire; et ideo istam eligimus, quantum ad praesens pertinet,
 dicentes, quod quidquid sit de corporalibus, in Angelis nullo modo potest esse
 materia: tum ratione intellectualitatis; tum etiam ratione incorporeitatis;
 quod enim nullum intellectuale sit materiale, communiter a philosophis tenetur. Unde
 etiam ex immaterialitate divina eius intellectum concludunt. Et ratio satis manifesta
 est; quia materia prima recipit formam, non inquantum est forma simpliciter,
 sed inquantum est haec: unde forma existens in materia non est intellecta
 nisi in potentia, quia cognosco esse formae, inquantum est forma; et ideo si
 intellectus aliquis poneretur habens materiam, forma existens in eo non esset
 intellecta in actu: et sic per formam illam non intelligeret. Huius etiam signum
 est, quod forma materialis non efficitur intellectualis, nisi quia a conditionibus
 materiae abstrahitur; et sic efficitur perfectio intellectus proportionata sibi:
 unde oportet intellectum non materialem esse: et hoc non sequitur materiam ex
 parte alicuius formae, cum omnis forma per abstractionem a conditionibus
 materiae intelligibilis fiat; sed consequitur eam secundum se, et virtualiter, sive
 sit sub forma corporali, sive spirituali.
 Secundo incorporeitas repugnat materiae: cum enim uni perfectibili debeatur
 una perfectio, et in materia prima non sit ulla diversitas, oportet quod omnis
 forma antequam possit in ea esse ulla diversitas, nec intelligi, investiat eam
 totam. Sed ante corporeitatem non potest intelligi aliqua diversitas,
 quia diversitas praesupponit partes, quae non possunt esse nisi praeintelligatur divisibilitas
 quae consequitur quantitatem, quae sine corporeitate non est. Unde oportet
 quod tota materia sit vestita forma corporeitatis; et ideo si aliquid est incorporeum,
 oportet esse immateriale.
 | 
 |