esse deberet aut a quibus locis petenda esset, satis est a nobis in deliberativo genere demonstratum. Quum igitur aliquid nobis per epistolas suadendum aut dissuadendum erit, exordium a nostra in quem scribimus, perpetua voluntate et benevolentia capiemus ostendemusque quam in caeteris rebus nostrum studium perspectum, probatumque fuerit et quam nos cupidi simus, ut ei fiat aliqua vel virtutis vel gloriae vel fortunae vel dignitatis accessio nosque ad id summo studio dare operam atque invigilare dicemus. Deinde rem de qua agendum erit, honorifice proponemus, eamque omni ex parte, ut intelligemus opus esse, laudabimus. Tum eius, si suadebimus, detrimenta, turpitudinem atque ignominiam et quae sunt superioribus rebus contraria, proferemus. Deinde exemplis in utranque partem utemur multis, tum superiora omnia ad eum ad quem scribimus, accommodabimus ostendemusque illum prae caeteris ea quae diximus, consecuturum hominemque multis verbis ad eam rem cohortando incitandoque inflammabimus vel ab ea deterrendo ac dehortando avertemus. Postremo, si opus esse videbimus, preces etiam nostras in utranque partem interponemus et quam grata nobis ea res futura sit, omni ex parte declarabimus. Haec erit meo iudicio, suadendi et dissuadendi ratio in scribendo
|
|