Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 212


enim condicionibus intellectus facit scientiam, et inuenit media, et
fugat ignorantiam, quae sua est inimica.
1. Bonitas est ens, ratione cuius bonum agit bonum.
2. Magnitudo est id, ratione cuius bonitas et duratio sunt magnae.
3. Aeternitas uel duratio est id, ratione cuius bonitas, etc.
durant.
4. Potestas est ens, ratione cuius bonitas, etc. possunt existere et
agere.
5. Sapientia est id, ratione cuius sapiens intelligit.
6. Voluntas est id, ratione cuius bonitas, magnitudo, etc. sunt
amabiles siue desiderabiles.
7. Virtus est origo unionis bonitatis, magnitudinis, etc.
8. Veritas est id, quod uerum est de bonitate, magnitudine, etc.
9. Gloria est ipsa delectatio, in qua bonitas, etc. quiescunt.

Torna all'inizio