Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 221


Incipit liber secundus
Caput primum
Manfredus rex, Apuliam repetens, barones et nobiles
regni generali concilio apud Fogiam cogit, multos
gradibus atque honoribus cumulat, et quamplurima
publicam utilitatem spectantia decernit.
Haec dies festi ludique consequuntur. Postea, maximo
exercitu conscripto, adversus Aquilam, quae desciverat,
procedit, eamque diruit ac igne comburit.
Exercitu denique dimisso, in Apuliam revertit.
Dignitatis regiae celebriter honore suscepto,
novus rex partes Apuliae feliciter repetit. Et, cum
ubique per regnum seditio tumultuosa quiesceret,
et spes jam probabilis quietis gratae delitias propinaret,
generale colloquium baronum celebravit,
multis ibi per eum decoratis honore militiae,
et nonnullis per investituram vexilli ad comitatus
excellentiam sublevatis. Post haec solemnem
curiam apud Fogiam, universis citra portum Rosseti
nobilibus et locorum nuntiis convocatis, indixit;
ubi, ad honoris regii clarificanda fastigia,
tam de conservatione justitiae, quam de aliis publici
boni compendiis, statutis utilibus publicatis,
de diversis partibus diversorum generum gaudia
festiva conveniunt, ludentium choros et agmina
distinctio purpurata laetificat. Quamplures ibi
regenerantur honore militiae, nonnulli magnificantur
excellentium fascibus dignitatum: dies totus
solemniter agitur; et post diei cursum flammicis
facibus hinc inde lucentibus, ponderosa cerae
coacervata compagine, in agone ludentium convertitur
nox in diem. Ne autem quietis et pacis
longis laboribus quaesita compendia occasio potentatus
exterioris infringeret, rex Manfredus,
curas exercituales aggrediens, cum magnifico et
praepotenti exercitu versus regni confinia consilio
deliberato procedit. Erat in extremis regni
partibus olim rege Corrado favente civitas Aquilae
in odium baronum de illa contrata per ipsorum
villanos de novo constructa, in qua de diversis
castrorum circumadjacentium incolis, non
absque quamplurium exprovincialium jactura
nobilium, et praedictorum baronum, rusticorum
adunata congeries in tantam iam multitudinem
populosa concreverat, quod, de suarum virium temeritate
superbiens, se vicinis exhibebat horribilem,
et dominantis in regno dominio suis operibus
indevotam; quin potius velut pars universo
non congruens, generalibus regni statutis reputabat
indecens colla submittere, et singulares sibi
vivendi formulas conficere praesumebat. Sperabat
enim in praesumptae libertatis statu contra
eorum dominos apostolicae sedis auxilio confoveri.
Et ideo contra Manfredum, etiam post
suae coronationis tempora, pertinax in rebellione
jam facta, sub velamine devotionis ecclesiae

Torna all'inizio