et sompni tempus vigiliis occupabat. Dies autem impendebat comodis
animarum, vel sedulis imminendo predicationibus, vel confessionum
audientie insistendo aut hereticum dogma pestiferum validis rationibus
confutando, in quibus specialis dono gratie noscitur claruisse. Devotione
insuper gratus, humilitate lenis, obedientia placidus, benignitate suavis,
pietate compatiens, patientia constans, caritate prestabilis et in cunctis
morum maturitate compositus, alios profusis virtutum aromatibus
attrahebat, fervens quoque amator fidei, cultor precipuus, propugnator
ardentior, sic animo suo illam impresserat, sic se totum in illius mancipaverat
obsequium, quod queque ipsius verba et opera virtutem
fidei redolebant. Cuius dulcedinem lingua eius velut redundans favus
copiose distillans semper illius documenta suavia propinabat. Pro hac
inquam mortem subire cupiens, hoc principaliter a Domino attentis et
crebris supplicationibus postulasse probatur, quod non sineret eum ex
hac luce migrare, nisi sumpto pro illa calice passionis. Unde quia
meruit tantus athleta specialem palmam de pugna tam strenua reportare
ac in celibem patriam sertis presignitus roseis introire, cum de civitate
Cumana, ubi fratrum sui ordinis ibi morantium prior erat, Mediolanum
pergeret pro exequenda inquisitione contra hereticos sibi ab apostolica
sede commissa, sicut in publica predicatione predixerat, quidam de ipsorum
hereticorum credentibus, prece illorum inductus et pretio, in eum iter
salutaris propositi prosequentem funestus insiliit. In agnum utique lupus,
ferus in mitem, in pium impius, furibundus in mansuetum, in modestum
effrenis, prophanus in sanctum presumit insultum, exercet conatum, mortem
intentat. Sacrum autem illius caput gladio crudeliter impetens, diris
in ipsum impressis vulneribus, et satiato sanguine iusti ense, venerandum
illum non divertentem ab hoste, sed exhibentem se protinus hostiam
|
|