| omnia sunt nostris hec nota pericula regnis.
 Preterea, quotiens nostros ego pectore volvo
 tot victos bello reges, mens estuat intus
 impellorque animo et totis cum viribus ipsam
 vindictam amplector magnaque cupidine bellum
 exquiro, ut nostris iniuria cesset ab armis.
 At nostri reges tanta impietate furentem
 Teucrum dissimulant sentire et relligionis
 undique perruptum monstrant non cernere murum;
 quare propositum dudum quod mente resedit,
 nullo unquam certe moriturum sidere, firmum
 ac fixum immotumque manet, cum tempore votum
 crescit et huic vires currens mea suggerit etas.
 Ipsum igitur tanto crassantem in sanguine Teucrum
 est animus petere et totas effundere vires
 cumque bonis animam hanc atque omnia credere bello
 et gentem argolicam pro religione tueri.
 Quo possum meliore animo et meliore labore
 | 
 
 
 115
 
 
 
 
 120
 
 
 
 
 125
 
 
 
 
 |