Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 560


Ideo non omnino sunt utiles, operibus bellicis,
quia consilium et prudentia in dimicando non est
modicum utilis. Experimento enim videmus, et plane
hoc vult Philosophus 7. Politicorum quod gentes nimis
propinquae soli abundant sagacitate et industria, sed deficiunt
impetu et animositate. Gentes vero a sole remotae
e contrario, prudentia deficiunt, et animositate superant.
Quare si tam animositas quam industria necessaria
est in bellis, ex neutris partibus eligendi sunt bellatores;
sed ex regione media, nec omnino a sole remota, nec omnino
soli propinqua eligendi sunt bellantes, ut tam prudentia
quam animositate participent. Advertendum tamen
circa talia, documenta accipienda esse ut in pluribus. Nam
in omnibus partibus sunt aliqui industres, et aliqui animosi:
ut plurimum tamen soli propinqui animositate
deficiunt, remoti vero prudentia. Advertendum etiam
quod licet in bellis tam animositas, quam etiam prudentia
sit necessaria, magis tamen animositas est utilis. Ideo
et si gentes omnino propinquae soli, et omnino remotae
non sunt penitus utiles actibus bellicis: magis tamen inter
medias regiones eligendi sunt ad opera bellica remotiores
a sole, quam propinquiores, ut magis animositate
participent. Viso ex quibus partibus meliores sunt bellatores:
videre restat, ex quibus partibus eligendi sunt bellantes.
Enumeranda sunt igitur ea quae requiruntur in
hominibus bellicosis, ut sciamus quales homines sunt eligendi
ad bellum, et ex quibus artibus sunt assumendi bellantes.
Sciendum ergo quod cum bellantes debeant habere
membra apta et assueta ad pecutiendum, non debeant
horrere sanguinis effusionem, debeant esse animosi ad invadendum,
et etiam potentes ad tolerandum labores: dicere
possumus quod Fabriferrarii, et carpentarii utiles
sunt ad opera bellica: quia ex arte sua habent brachia apta
et assueta ad percutiendum. Sic etiam utiles sunt Macellarii:
quia non horrent sanguinis effusionem, cum assueti

Torna all'inizio