Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 78


imperio cederet, ut partem regni donaret, sed
tantum libertatem Hebreis redderet eosque ab infestantibus
finitimis protegeret. Hoc satis fuit Iudeis,
hoc sat erit et christianis. Factus es, Constantine, christianus?
At indignissima res est christianum te nunc
imperatorem minori esse principatu, quam fueras infidelis.
Est enim principatus precipuum quoddam Dei
munus, ad quem gentiles etiam principes a Deo eligi
existimantur.
12 At erat levatus a lepra, ideo verisimile est referre
gratiam voluisse et maiore mensura reddere quam acceperat.
Ita ne? Naaman ille Syrus ab Heliseo curatus
munera tantum offerre voluit, non dimidium bonorum:
Constantinus dimidium imperii optulisset. Piget
me impudenti fabelle tanquam indubitate historie respondere,
sic enim hec fabula ex historia Naaman et
Helisei ut altera draconis ex fabuloso dracone Beli
adumbrata est. Sed ut ista concedam, nunquid in hac
historia de donatione fit mentio? Minime! Verum de
hoc commodius postea.
Levatus est a lepra, cepit ob id mentem christianam,
Dei timore, Dei amore imbutus est, illi honorem habere
voluit: non tamen persuaderi possum eum tanta donare
voluisse, quippe cum videam neminem aut gentilem
in honorem deorum aut fidelem in honorem Dei
viventis imperium deposuisse sacerdotibusque donasse.
Siquidem ex regibus Israel nemo adduci potuit, ut
pristine more ad templum Ierusalem populos sacrificaturos

Torna all'inizio