non audebant in domibus commorari, nec etiam ipse dominus
legatus cardinalis Latinus. In Marchia Anconitana multe sunt
paces facte et alibi pre timore et expectatione imminentis
terremotus.
Hoc anno facta est pax inter Bononienses et Romagnolos mediante cardinali
Latino.
Item, supradicto millesimo, facta est pax inter Bononienses
et Romagnolos mediante cardinali Latino, qui erat ex Ordine
fratrum Predicatorum.
Item hoc anno Parmenses ecclesiastico offitio sunt privati.
Item eodem millesimo, circa festum Omnium Sanctorum, Parmenses
ecclesiastico offitio sunt privati, occasione duarum mulierum
que in predicta civitate sicut heretice combuste fuerunt,
quarum una dicebatur domina Halyna, altera vero pedissequa
eius fuerat, et occasione fratrum Predicatorum et cardinalis
Latini.
Item hoc anno expulsi sunt iterum Lambertacii de Bononia, qui cum pace
intraverant prius.
Item eodem millesimo, circa Nativitatem Domini, expulsi sunt
iterum qui cum pace civitatem Bononiam intraverunt, scilicet
Lambertatii, pro eo quod volebant cum parte Ecclesie de pari
contendere.
Item millesimo supraposito interfectus fuit Franciscus Cavaturta
de Parma, procurante et sollicitante quodam capitaneo
beruariorum qui dicebatur Cecus Tuscus de Florentia. Venit igitur
ad clamorem istius Guilielmus Bestiarius de Lambertinis de
Bononia cum quibusdam malefactoribus et percussit eum gladio
|
|