planctus fuit maximus vniuersaliter inter ciues. Non enim
est aliquis ciuium qui non maluisset filium suum morti tradere
pro uita Hectoris, si hoc fata uel dii pro eorum uotis salubriter
statuissent. Mulieres eciam Troyane, tam uirgines quam matrone,
in earum domibus satis lugubres dies ducunt, et in querulis
earum clamoribus produnt flebiles uoces suas, dicentes se ammodo
cum earum filiis et maritis indubitanter respirare non
posse, cum eis, Hectore deficiente, defecerit earum firma securitas,
que ab insidiis hostium eas faciebat respirare securas, cum et
earum hostes sollicite in earum et maritorum ipsarum uenerint
insidiis, uel ut eas et eos intercipiant et occidant uel ut eas et
earum liberos perpetue adiciant seruituti. Et sic in tanti fletus
et doloris angustiis longis diebus continue uacauerunt.
Corpus autem Hectoris uniuersi reges et nobiles qui erant in Troya
ad regis Priami regiam, scissi uestibus et nudatis capitibus, in maximo
ullulatu deferunt et deponunt. Quod postquam uidit rex Priamus,
ineffabili dolore concutitur. Super corpus Hectoris sepius
intermoritur. Et id sibi per breuia momenta sepius accidisset, nisi
fuisset sepius a corpore Hectoris uiolenter extractus, et proinde sine
dubio sue mortis exitum incurrisset. Sic et dolentes fratres eiusdem
doloris casu vniuersaliter torquebantur, cum mori magis quam
uiuere protinus affectarent. Quid dicetur ergo de regina Heccuba,
matre sua, de eius sororibus, Polixena uidelicet et Cassandra,
quid de Andromacha, eius uxore, quarum sexus fragilitas ad doloris
angustias et lacrimas fluuiales facit ad longam querelarum seriem
proniores? Sane lamentaciones earum particularibus explicare sermonibus
cum minime necessarium uideretur in hoc loco, utpote
inutiles sunt obmisse, cum certum sit apud omnes quod quanto
hee affectuosis diligebant, maiorum dolorum aculeis uexabantur.
Et mulieribus sit insitum a natura quod dolores earum non nisi
in multarum uocum clamore propalent et impiis et dolorosis sermonibus
eos diuulgent.
|
|