Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 426


2. Praeterea, Deum magis quam nos ipsos diligimus, inquantum bonum
nostrum perfectius in eo quam in nobis invenitur. Sed similiter perfectius invenitur
in aliquo proximorum quam in nobis: quia bona quae nos habemus, perfectius
habent. Ergo debemus magis proximum quam nos ipsos diligere.
3. Praeterea, illud quod aliquis maxime in seipso diligit, est vivere, et esse. Sed
caritas facit ponere vitam corporalem pro fratribus: quidam enim gentiles pro
amore amicorum se morti exposuerunt sine aliqua spe vitae aeternae. Ergo
amicitia et caritas facit magis diligere proximum quam seipsum.
4. Praeterea, illos magis diligimus quorum bona magis optamus, et mala magis
vitamus. Sed, sicut dicit Philosophus in 9 Ethicor., «in tristitia amicos
tarde vocandum, ad eorum autem tristitias prompte eundum; in laetitiis autem e
converso, quia eos prompte vocandum, difficulter ad eorum laetitiam se ingerendum».
Ergo caritas facit magis amare proximos quam seipsos.
5. Praeterea, beneficentia est effectus caritatis. Sed magis laudantur qui sunt
benefici ad amicos quam qui sunt benefici ad seipsos. Ergo caritas facit magis
amare proximos quam seipsum.
6. Praeterea, amicitia facit hominem gaudere de conversatione cum amicis. Sed
homo magis delectatur de conversatione ad amicos quam de conversatione sui
ad seipsum. Ergo plus amicos et proximos quam seipsum diligit.
SED CONTRA, quanto quis amat salutem alicuius, tanto vitat peccatum eius. Sed
homo magis debet vitare peccatum suum quam peccatum alterius. Ergo magis
debet amare vitam suam quam salutem alterius.
Praeterea, misericordia ex amore causatur. Sed homo debet incipere misereri a
seipso, secundum quod dicit Augustinus. Ergo et a seipso
debet incipere amorem.
Praeterea, illud quod est naturale, vehementius est quam illud quod est voluntarium
tantum. Sed amor sui est ex inclinatione naturae; amor autem aliorum
est ex voluntate rationis tantum. Ergo ex caritate homo plus seipsum quam
alios diligit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut aliquid invenitur perfectius in causa perfecta
in universali quam in effectu particulari; ita aliquid perfectius invenitur in re
quam in sui similitudine; unde cum bonum proprium alicuius inveniatur in Deo
sicut in causa universali, in se autem sicut in effectu, in proximo autem sicut in
similitudine; sicut Deum plus quam seipsum diligere debet benevolentiae dilectione,
ita etiam plus se quam proximum.

Torna all'inizio