debet, indecens est aegrotare secundum mores morbo
incurabili, omnino detrestabile est regem esse avarum,
et quod melius esset ipsum esse prodigum, quam
avarum. Secundo hoc idem patet: quia prodigalitas
magis est propinqua virtuti, quam avaritia: nam liberalis
non libenter recipit, et libenter dat: quorum
utrunque facit prodigus: neutrum tamen facit avarus.
Non ergo differt prodigalitas a liberalitate, nisi quia
prodigus non dat ut debet, et quibus debet, et cuius
gratia debet. Quare cum prodigus non sit amator pecuniae,
sicut nec liberalis, de levi quis cum sit prodigus,
fieri poterit liberalis. Si ergo omnino decens est regem
esse virtuosum, tanto detestabilius est ipsum esse avarum,
quam prodigum: quanto avaritia plus contrariatur
virtuti, quam prodigalitas. Tertio hoc est detestabilius:
quia rex positus est in regno propter salutem
regni, et ut prosit iis in regno sunt. Avarus autem
nulli prodest, quia etiam sibiipsi nequam est: prodigus
autem multis prodest. Omnino ergo detestabile est,
regem esse avarum. Viso quod quasi impossibile reges
esse prodigos, et quod omnino detestabile est eos esse
avaros: restat ostendere, quod deceat eos esse largos, liberales,
et communicativos. Haec enim virtus, quae est
circa sumptus, per quandam similitudinem dicitur largitas,
et liberalitas, et communicabilitas. Largitas enim
dicitur ad similitudinem vasorum. Vasa enim habentia
os artum, non abunde emittunt quod in eis est. Abundans
ergo in sumptibus, et dationibus, dicitur largus: quia
ad modum largi vasis abunde emittit quae continet.
Cum ergo tanto deceat fontem habere os largius, quanto
ex eo plures participare debent: tanto decet regem
largiorem esse, quanto influentia eius ad plures extendenda
est, quam influentia aliorum. Secundo huiusmodi
virtus dicitur liberalitas: quia pollentes ea sunt ad
similitudinem liberorum. Avari non sunt liberi,
|
|