Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2022


Seleucia, et ultimo mons Amanus, a quo statim Mariandri
Cylicesque incipiunt et Syrium desinit mare, cui in conspectu
Cyprus est insula.
SYRTIUM geminus sinus est in Affrico mari, quorum primus
a Neapoli Affricana civitate sumit initium, finem autem apud
Oea oppidum Cinypso fluvio propinquum. Importuosus est et
estu plurimo ferox ob vadorum frequentia et ob alternos motus
fluentis atque refluentis pelagi et intermistos vadis euripos;
litori cuius Tritona palus proxima est, famosissima ob ibidem
primo visam in terris Minervam. Secundus autem Syrtium sinus
in Egyptum a primo tendentibus haud longe reperitur, a
Lepti Superiori sumens initium, et uti nomine sic opere par
priori est. Habet promontorium Borion, a quo ea incipit ora
quam Lotophagos tenuisse aiunt, usque ad Phiconta, quod et
importuoso litori promontorium est. Inde sequuntur Philenonun
Are, quas penes Syrtis huius est finis. Syrtes autem a
tractu nuncupate sunt, quia omnia ad se trahere videantur.
SCYLLEUM mare quod inter Syciliam et Ytaliam Pharon dicimus,
a Scylla monstro ex parte Ytalie adiacente denominatum.
Quod aiunt saxum esse ingens fere in superiori parte humanam
habens effigiem, cum inferiori plures et resectos habeat
scopulos, inter quos dum estuosum intrat mare, ab eisdem refractum
et inde tumultuans tam ratione sui quam augentis ex
concavitate specus ibidem existenti latrantium rabie plurima
canum videtur reddere sonum, quod vetuste fabule causam
dedit, Scyllam scilicet virginem a Glauco dilectam, dum se lavaret
ibidem, veneficio Circis a canibus marinis usque ad inguina
fuisse absortam et ibidem detentam perpetuo. Volunt tamen
quidam mulierem rapacissimam fuisse Scyllam et hospites
nudare consuetam, et in mare inde deiectam saxo nomen et fabule
locum dedisse.
SMIRNEUS sinus Yonii maris pars est, incipiens a promontorio
qui illum a Colophonia claudit, habens, supra angustias per
quas ingreditur mare, hinc Ceos et illinc Clazomenam. In sinu
autem est Coryna, Thermodon amnis et urbs Leuca, cum extra
sequatur Phoca Eolio mari proxima. Clarus quidem, una
cum civitate a quo dicitur, Homeri vatis origine.

Torna all'inizio